Gaudeamus Igitur
  1. Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus;
    gaudeamus igitur, juvenes dum sumus,
    Post jucundam juventutem, post molestam senectutem
    nos habebit humus, nos habebit humus!

  2. Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
    Ubi sunt qui ante nos in mundo fuere?
    Vadite ad superos, transite ad inferos,
    ubi jam fuere, ubi jam fuere.

  3. Vita nostra brevis est, brevi finietur,
    vita nostra brevis est, brevi finietur,
    venit mors velociter, rapit nos atrociter,
    nemini parcetur, nemini parcetur.

  4. Vivat academia, vivant professores,
    vivat academia, vivant professores,
    vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet,
    semper sint in flore, semper sint in flore!

  5. Vivant omnes virgines, faciles, formosae,
    vivant omnes virgines, faciles, formosae,
    Vivant et mulieres, tenerae, amabiles,
    bonae, laboriosae, bonae, laboriosae!

  6. Vivat et respublica et qui illam regit,
    vivat et respublica et qui illam regit,
    vivat nostra civitas, maecenatum caritas,
    quae nos hic protegit, quae nos hic protegit!

  7. Pereat tristitia, pereant osores,
    pereat tristitia, pereant osores,
    pereat diabolus, quivis antiburschius,
    atque irrisores, atque irrisores!

  8. Quis confluxus hodie, academicorum
    quis confluxus hodie, academicorum
    e longinquo convenerunt, protinusque successerunt
    in commune forum, in commune forum.

  9. Vivat nostra societas, vivant studiosi,
    vivat nostra societas, vivant studiosi,
    crescat una veritas, floreat fraternitas,
    patriae prosperitas, patriae prosperitas.

  10. Alma Mater floreat, quae nos educavit,
    alma Mater floreat, quae nos educavit,
    caros et commilitones, dissitas in regiones
    sparsos, congregavit, sparsos, congregavit.



大学時代に出会って覚えたいと思ったラテン語のドイツの学生歌。
ブラームスの「大学祝典序曲」の中にも引用されている。

メロディーはここに3種類、内1つが合唱で6番まで。
シュトゥットゥガルト大学のページの合唱は7番まで。